Cii.r S e q u u n t u r A c t a Reverendi Patris D. Martini Lutheri, coram Caesare Carolo V. Principibus, Electoribus. & Imperii oridinibus, in Comitiis Principum Vuormatiae. Anno Salutis Nostrae MDXXI post Dominicam Misericordia Domini, feria tertia, Doctor Martinus Lutherus Vuormatiam ingressus est, vocatus a Carolo Imperatore, eius nomine V. Rege Hispaniarum, Archiduce Austriae &c. qui primo Imperii sui anno, primum conventum Principum in ea urbe regia celebravit. Cum autem ante triennium Paradoxa quaedam disputanda proposuisset Vuittebergae in Saxonibus D. Martinus, adversus Tyrannidem Romani Cii.v Episcopi, (quae tamen interea a Pontificiis varie lacerata, damnata & exusta fuerunt, a nullo tamen aut scripturis aut rationibus convicta) coepit res ad tumultum spectare, vulgo causam Evangelii adversus Clericos tuente. Et ob id bonum videbatur, instigantibus Romanis Legatis, ut ipse Lutherus, accerseretur Faeciali Caesareo, & literis salui conductus in hoc a Caesare & principibus datis. Accersitur, venit, ac divertit in Curiam Rhodiensium militum, seu quos vocant, Tutonici ordinis, ubi hospitio collectus est, & a multis Comitibus, Baronibus, Equitibus auratis, Nobilibus, Sacrificis & Prophanis in multam usque noctem salutatus ac requisitus. Caeterum multis & adversariae partis & aliis, adventus eius prorsus praeter opinionem acciderat, nam etsi per nuncium Imperialem, & datis literis publicae fidei, accersitus erat, Tamen quia parcis diebus, antequam veniret, publice & palam affixis literis eius libri damnati erant, nemo existimabat eum, hoc praeiudicio condemnatum, adventurum esse. Et cum in vicino oppido Oppenheim, ubi primum haec rescivit Lutherus, ab amicis eius deliberatio haberetur, ac plaerique consulerent, ne se ipse exponeret periculo, cum videret haec principia contra datam Ciii.r fidem fieri, Auditis omnibus, ipse magno animo respondit, Mihi vero, quia vocatus sum, decretum & certum est ingredi in urbem, in nomine Domini Ihesu Christi, etiamsi scirem tot Diabolos mihi oppositos, quot sunt tegulae in omnibus totius orbis tectis, &c. Altero die post adventum eius, feria quarta, Vir nobilis, Magister equitum Imperii, Ulricus de Pappenheim, a Caesare missus, ante prandii tempus venit, indicans Doctori Martino Caroli Imperatoris mandatum, ut hora pomeridiana quarta, apud Caesaream Maiestatem, Principes, Electores, Duces, & reliquos Imperii Ordines sese sistat, auditurus ad quid accersitus sit, Quod Doctor Martinus, ut debuit, accepit. Ac statim post horam quartam auditam eius diei, venit D. Ulricus de Pappenheim, & Casparus Sturm Faecialis per Germanias Caesareus, (quo Caduceatore e Vuiteberga erat excitus, ac Vuormatiam usque deductus D. Martinus) qui ipsum evocatum comitabantur per hortum Curiae Rhodiensium, in diversorium Palatim Comitis. Et ne quid a turba pateretur, quae in iusto ad Caesaream domum itinere magna fuit, per gradus quosdam abditos in Audito= Ciii.v rium deductus est, Non tamen latuit multos, qui ab ingressu vix vi prohibebantur, plaerique pergulas conscenderunt, studio videndi Lutherum. Cum igitur staret in conspectu Caesareae Maiestatis, Principum Electorum & Ducum, breviter, omnium Imperii ordinum, qui tum Caesari adfuere, D. Martinus, primum admonitus est ab Ulrico de Pappenheim, ne quid loqueretur nisi quaesitus. Ibi Caesareae Maiestatis Orator Ioannes Eck, Officialis generalis Episcopi Treverensis, alta & intelligibili voce, primum latine, deinde germanicae, iussu Imperatoris dixit & proposuit eandem sententiam, in hunc, aut ei in effectu similem, qui sequitur modum. Martine Luthere, Sacra & invicta Caesarea maiestas, de consilio omnium sacri Romani Imperii Ordinum, ad solium Maiestatis suae huc vocari te iussit, ut his duabus de causis te interrogarem: Primum, fatearis ne libros hos praesentes (fasce librorum suorum latine & germanice scriptorum ostenso) qui tuo nomine praetitulati circumferuntur, tuos esse, illosque pro tuis agnoscas nec ne? & Deinde, an illos & eorundem contenta retractare & revocare, Ciiii.r vel inhaerere eisdem potius & inseverare velis? Hic, priusquam Lutherus responderet, D. Hieronymus Schurff, qui Doctori Martino aditus adstabat, exclamavit, Intitulentur libri. Hic Officialis Treverensis, ex libris D. Martini Lutheri, eos qui Basiliae simul sunt excusi, nominatim recitavit, inter quos etiam numerabantur Commentarii in Psalterium, Libellus de bonis operibus, Commentarius in Dominicam orationem, & praeter hos alii libelli Christiani, non contentiosi. Post haec & ad haec D. Martinus ista reddidit latine & germanice: A Caesarea Maiestate duo mihi proponuntur: Primum, An libros omnes nomen meum habentes pro meis agnoscere velim? Secundum, An defendere, an vero quidquam reclamare velim ex ii, quae hactenus per me scripta & aedita sunt? Ad quae respondebo breviter ut potero, & recte. Primum, Libros iam nominatos non possum non amplecti pro meis, & eorum quidem nihil unquam negabo. Caeterum, quod sequitur, ut exponam, an defendere pariter omnia, vel revocare velim, Quia de fide Ciiii.v est quaestio & animarum salute, & quia divinum verbum concernit, quo nihil maius est, tam in caelo quam in terra, quod nos merito revereri convenit omnes, temerarium ac iuxta periculosum fuerit, me quidquam incogitatum proferre, cum & minus quam pro re, & maius quam pro vero, non praemeditatus, asserere possim, quorum utrumque me in sententiam adducet, quam Christus tulit, cum ait, Qui me negaverit coram hominibus, negabo & ego eum coram Patre meo qui in caelis est. Peto igitur hac de causa, & quidem suppliciter, a Caesarea Maiestate spacium deliberandi, ut citra divini verbi iniuriam, & animae meae periculum interrogationi satisfaciam. Ex eo Principum coepit deliberatio, quam ita reddidit Officialis Treverensis: Etsi iam tu, Martine Luthere, ex mandato Caesareo satis intelligere potueris, ad quid accersitus sis, & ea de causa iam indignus, cum longior cogitandi mora detur, Tamen ex ingenita clementia, Caesarea Maiestas diem unum indulget meditationi tuae, ut cras in horam eandem coram compareas, ea conditione, ne scriptam sententiam tuam proponas, sed verbis exequaris. Post haec D. Martinus per Faecialem reddi= Cv.r tus est hospicio suo. In qua re non fuit praetereundum, quod inter eundum ad audiendum Caesaris mandatum, & cum iam esset in ipso principum consessu Lutherus, ab aliis, alia voce, commonebatur, ut esset forti animo, ut viriliter ageret, ne timeret eos, qui corpus tantum possent occidere, animam non possent, sed potius metueret sibi ab eo, qui posset & corpus & animam mittere in gehennam. Item: Cum steteritis ante Reges, nolite cogitare quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora, &c. Sequenti feria quinta, post quartam pomeridianam, venit Faecialis, & assumptum D. Martinum in Curiam Caesaris perduxit, ubi propter Principum occupationes ad sextam usque mansit, expectans in magna hominum frequentia, seipsam conterente prae turba, Cumque consessus factus esset, & Doctor Martinus astaret, prorupit Officialis in haec verba. Hesterno vesperi Caesarea Maiestas hanc horam tibi dixit Martine Luthere, Quandoquidem Libros, quos heri recensuimus, tuos esse palam recepisti. Coeterum ad quaestionem, An quidquam eorum irritum haberi velles, aut omnia probares quae confiteris? deliberationem petiisti, quae nunc finem ha= Cv.v bet, Etiamsi iure impetrare non debueras longius cogitandi spacium, qui tanto tempore scivisti, ad quid vocareris. Et fidei negotium tam certum omnibus esse conveniebat, ut quisque quocunque tempore postulatus, rationem eius certam & constantem reddere possit, nedum tu tantus & tam exercitatus Theologiae professor. Age, tandem responde Caesareae postulationi, cuius benignitatem in impetrando cogitandi spacio sensisti. Vis ne libros tuos agnitos omnes tueri? an vero quidquam retractare? Haec latine & germanice dixit Officialis. Respondit Doctor Martinus, & ipse latine & germanice, quanquam suppliciter, non clamose, ac modeste, non tamen sine Christiana animositate et constantia, & ita, ut cupierint Adversarii orationem & animum abiectiorem. Sed multo cupidissime expectarunt Revocationem, cuius spem, expetito deliberandi spatio, nonnulli conceperant. Sic autem respondit. Serenissime D. Imperator, Illustrissimi Principes Clementissimi Domini, ad praefixum mihi hesterno vesperi terminum obediens compareo, per misericordiam Dei obsecrans, serenissima Maiestas vestra, Cvi.r Dominationesque vestrae illustrissimae, dignentur causam hanc (ut spero) iustitiae & veritatis clementer audire. Atque si per imperitiam meam vel dignos titulos cuiquam non dedero, vel quocunque modo in mores gestusque aulicos peccavero, benigniter ignoscere, ut homini non in Aulis, sed in angulis Monachorum versato, qui nihil aliud de me testari possum, quam ea simplicitate animi hactenus me docuisse & scripsisse, ut tantum gloriam Dei, & sinceram fidelium Christi institutionem spectarem. Serenissime Imperator, Illustrissimi Principes, Clementissimi Domini, Ad duos illos Articulos heri per Serenissimam Maiestatem vestram mihi propositos, scilicet: An libellos recensitos, & nomine meo evulgatos agnoscerem meos? & in his defendendis perseverare aut revocare velim? Dedi paratum & planum meum responsum, super Articulo priore, in quo adhuc persisto, persistamque in aeternum, Esse videlicet eos libros meos, meoque nomine a me evulgatos, nisi forte interim acciderit, ut aemulorum vel astutia, vel sapientia importuna quidquam in illis mutatum, aut depravate excerptum sit. Nam aliud plane non agnosco, nisi quod mei solius est, & a me solo scriptum, citra omnis cuiusvis industriae interpraetationem. Cvi.v Ad alterum vero responsurus, rogo, Serenissima Maeistas vestra, & Dominationes vestrae dignentur animum advertere. Libros meos non esse omnes eiusdem generis: Sunt enim aliqui, in quibus pietatem fidei & morum adeo simpliciter & Evangelice tractavi, ut ipsimet Adversarii cogantur eos confiteri utiles, innoxios, & plane dignos lectione Christiana. Sed & Bulla, quanquam saeva & crudelis, aliquot meos libros innoxios facit, licet & hos damnet, iudicio prorsus monstrifico. Si itaque hos revocare inciperem, obsecro, quid facerem, nisi quod unus ex omnibus mortalibis eam veritatem damnarem, quam Amici & Inimici pariter confitentur, solus omnium confessioni concordi reluctatus? Alterum genus est, quod in Papatum & doctrinam Papistarum invehitur, tanmquam in eos, qui suis & doctrinis & exemplis pessimis, orbem Christianum utroque malo, & spiritus & corporis vastaverunt, Nam neque negare id, neque dissimulare quisquam potest, cum experientia omnium & universorum quaerimonia testes sint, per leges Papae & doctrinas hominum conscientias fedelium miserrime esse illaqueatas, vexatas & excarnificatas, tum res & substantias, praesertim in hac inclyta Germaniae na= Cvii.r tione, incredibili Tyrannide devoratas, deverarique adhuc sine fine indignisque modis: cum tamen suismet legibus ipsi caveant, (ut dist. 9. & 25.q.1. & 2.) Ut Papae leges & doctrinae Evangelio aut Patrum sententiis contrariae, pro erroneis & reprobis habeantur. Si igitur & hos revocavero, nihil aliud praestitero, quam ut Tyrannidi robur adiecero, & tantae impietati iam non fenestras, sed valvas aperuero, grassaturae latius & liberius quam hactenus unquam ausa fuerit, & fiet huius meae revocationis testimonio, licentiosissimum impunitissimumque nequitiae illorum regnum, misero vulgo longe intolerabilissimum, & tamen roboratum & stabilitum, praesertim si iactatum fuerit, id a me factum authoritate serenissime Maiestatis vestrae, totiusque Romani Imperii. Quantum ego Deus bone, tum fuero operculum nequitiae & Tyrannidis. Tertium genus eorum est, quos in aliquos privatos & singulares (ut vocant) personas scripsi, in eos scilicet, qui Tyrannidem Romanam tueri, & pietatem a me doctam labefactare moliti sunt. In hos confiteor me fuisse acerbiorem, quam pro religione aut professione deceat, neque enim me Sanctum Cvii.v aliquem facio, neque de vita mea, sed de doctrina Christi disputo. Neque hos revocare mihi est integrum, quod ea revocatione iterum futurum sit, ut Tyrannis & impietas meo patrocinio regnent, & saeviant in populum Dei violentius, quam unquam regaverint. Tamen quia Homo sum & non Deus, alio patrocinio meis libellis adesse non possum, quam ipse Dominus meus Ihesus Christus affuit suae doctrinae, qui cum coram Hanna de sua doctrina fuisset interrogatus, & alapam a ministro accepisset, dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si Dominus ipse, qui sciebat sese errare non posse, non detrectavit testimonium adversus suam doctrinam audire, etiam a vilissimo servo, quanto magis ego sex, non nisi errare potens, debeo expetere & expectare, si quis testimonium reddere velit adversus meam doctrinam. Itaque rogo per misericordiam Dei, Sereniss. Maiestas vestra, Illustrissimeque Domnationes vestrae, aut quicunque tandem, vel summus vel infimus possit, reddat testimonium, convincat errores, superet scripturis Propheticis & Apostolicis, para= Cviii.r tissimus enim ero, si edoctus fuero, quemcunque errorem (r)evocare, eroque primus, qui libellos meos in ignem proiiciam. Ex his arbitror liquidum fieri, me satis curasse & ponderasse discrimina & pericula, seu studia & dissensiones, meae doctrinae occasione in orbe excitata, de quibus heri graviter & fortiter admonitus fui. Mihi plane omnium iucundissima facies ista in rebus est, videre ob verbum Dei studia & dissensiones fieri, Is enim est verbi cursus, casus & eventus, Nam dicit, Non veni pacem mittere sed gladium, Veni enim separare hominem adversus patrem &c. Proinde cogitandum nobis est, quod Deus noster sit mirabilis & terribilis in consiliis suis, ne forte id, quod tantis studiis tentatur, si a damnato verbo Dei exordiamur, vergat postea potius in intolerablie malorum diluvium, & quod cavendum sit, ne Adolescentis huius optimi Principis Caroli (in quo post Deum multa spes est) infaelx & inauspicatum fiat Imperium. Possem locupletius Exemplis scripturae, de Pharaone, Rege Babylonis, & Regibus Israel rem Cviii.v declarare, qui tum sese maxime perdiderunt, cum sapientissimis consiliis sua Regna pacificare & stabilire studuerunt. Ipse est enim qui compraehendit astutos in astutia sua, & subvertit montes antequam cognoscant. Itaque timere, Dei opus est. Non haec dico, quod opus sit mea vel doctrina vel admonitione tantis verticibus, sed quod obsequium meae Germaniae debitum subtrahere non debuerim. Et his me Sereniss. Maiestati vestrae, Dominationibusque vestris commendo, humiliter rogans, ne patiantur studiis Adversariorum me sibi sine causa reddi invisum. DIXI His dictis, Orator Imperii increpabundo similis, dixit, eum non ad rem respondisse, nec deberi in quaestionem vocari, quae olim in Conciliis essent damnata, & definita, Ideo ab eo peti simplex & non cornutum responsum, An velit revocare vel non? Hic L U T H E R U S, Quando ergo Sereniss. Maiestas vestra, Dominationesque vestrae simplex responsum petunt, dabo illud, neque cornutum neque dentatum in hunc modum: Nisi convictus fuero testimoniis scripturarum, aut ratione evidente, D.r (nam neque Papae neque Conciliis solis credo, cum constet ea errasse saepius, &sibiipsis contradixisse) victus sum scripturis a me adductis, captaque est conscientia in verbis Dei, revocare neque possum neque volo quidquam, cum contra conscientiam agere, neque tutum sit neque integrum. Die stehe ich / Ich kan nicht anders / Gott helff mir. Amen. (sic) Orationem hanc a Doctore Martino habitam, in consultationem deduxerunt Principes. Examinatam convellere coepit Officialis Treverensis hoc modo. Immodestius tu Martine respondisiti, quam tuam personam deceat, & adeo non ad propositum, Libros varie partiris, verum ita, ut ad interrogationem nihil faciant omnia. Quod si eos recantasses, in quibus errorum tuorum magna pars est, haud dubie Caesarea Maiestas, & ingenita clementia, reliquorum, qui boni sunt, persecutionem non toleraret. Atqui tu, quae universale Constantiense Concilium damnavit, ex universa Germanica natione congregatum, resuscitas, & per scripturam vinci vis, in D.v quo vehementer deliras. Quid enim attinet novam Disputationem celebrare de rebus per tot secula ab Ecclesia & Concilio condemnatis? Nisi forte cuivis de quocunque ratio reddenda est. Quod si semel pervicerit, ut scripturis convincendus sit, quicunque Conciliis & Ecclesiae sensis contradicit, nihil habebimus in Christianitate certum vel determinatum. Et haec causa est, ob quam Caesarea maiestas a te petit responsum simplex, ac planum, aut negativum aut affirmativum. Num vis omnia tua pro catholicis tueri? An vero quidquam ex eis revocare? Ibi rogavit Doctor Martinus, ne se contra conscientiam a sanctis scripturis captam & impeditam, sine contradicentium manifestariis argumentis, ad revocandum cogi pateretur Caesarea Maiestas. Responsum quod petitur non cornutum, sed simplex & rectum. Neque se aliud habere, quam quod ante quoque dedisset: Nisi sufficientibus argumentis, conscientiam ab illis, quos ipsi vocant, erroribus captam, explicarent Adversarii, nec se posse ex retibus abire, quibus esset involutus. Non protinus vera esse, quaecunque Concilia statuerunt, imo errasse Concilia, & sibiipsis saepe contraria definiisse, propterea non valere con= D.ii.r tradicentium argumentum. Se posse ostendere, quod Concilia erraverunt, revocare non posse, quod sedulo palam expressum sit in scriptura. Ad quae nihil est responsum ab Officiali, nisi paucissimis, videlicet, quod ostendi non possit, Concilium errasse. Doctor Martinus vero ostendere se posse ac velle promisit. Cum iam autem tenebrae totum auditorium haberent, propterea suam quisque domum abivere. Discedentem a Caesarea Maiestate & Tribunali, Hispanorum bona pars ronchis et subsannatione hominem Dei Lutherum longo rugitu prosecuti sunt. Feria sexta post Misericordiam Domini, cum convenissent Principes, Electores, Duces, & reliqui Ordines, qui consultationibus adesse solent, Scriptum haec habens in Senatum misit Caesar: M A I O R E S nostri, & ipsi Christiani Principes, fuerunt nihilo minus Ecclesiae Romanae audientes, quam nunc Doctor Martinus Lutherus impugnat, Et quia ne latum quidem unguem ab erroribus discedere in animum induxit, non possumus nos cum decore a Maiorum Exemplo desciscere, in antiqua fide Dii.r tuenda, & Romanae sedi auxilium ferendo: Ipsum autem Martinum Lutherum & adhaerentes, excomunicatione prosequaemur, & si quae aliae patent ad extinguendum viae. Datam tamen & ascriptam fidem violare nolumus, Imo daturi operam, ut salvus eo redeat, unde est accitus. Hanc Imperatoris Caroli sententiam versaverunt principes Electores, Duces, Imperii status, feria sexta per totum tempus pomeridianum, etiam Sabbatum integrum quod sequebatur, ita, quod Doctor Martinus adhuc responsum a Caesarea Maiestate nullum receperit. Interea temporis visus est et visitatus a multis Principibus, Comitibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Sacrificis, religiosis ac prophanis, ne quid dicam de vulgi numero, Hi curiam nunquam non obsederunt, nec videndo satiari potuerunt. Etiam schedulae binae fuerunt affixae, una contra Doctorem Lutherum, Altera, ut videbatur, pro Doctore. Tametsi a multis adeoque intelligentibus, dolose ab Inimicis putatur factum idipsum, ut occasio esset rescindendi dati salvi conductus, quod non impigre quaerebant Romani Legati. Diii.r Feria secunda post Iubilate, ante coenam, Archiepiscopus Treverensis renunciavit Doctori Martino, ut feria quarta sequaenti coram ipso hora sexta ante prandium compareret, loco iterum designando. Die S. Gregorii, sub coena, rediit ad Lutherum is, qui erat a Sacris Archiepiscopi Treverensis, iussu Principis sui, petens, ut postridie hora nuper designata in diversorium Domini sui adesset. Feria quarta post Georgii natalem, dicto parens Doctor Martinus, diversorium Archiepiscopi Treverensis ingreditur, adductus per Sacerdotem eius, & Caduceatorem Caesarem, prosequentibus eum, qui huc venientem e Saxonibus & Thuringis comitati sunt, & aliquot aliis praeterea amicissimis, ubi coram Archiepiscopo Treverensi, Marchione Ioachimo Brandenburgensi, Duce Georgo Saxoniae, Augustensi & Brandenbugensi Episcopis, Magistro Teutonicorum Comite Georgio, Iohanne Boc# Argentine, Vuerdheymero, & Pentingero Doctoribus. Doctor Voeus, a sacris Marchionis Badensis, dicere coepit, & protestatus est, Non in hoc ipsum vocatum esse, ut tanquam in controversia vel disputatione cum ipso conferrent, sed solum ex Christiana charitate & clementia quadam, Principes a Diii.v Caesarea Maiestate impetrasse, ut liceret eis clementer & fraterne exhortari eum. Deinde ait, Concilia, tametsi diversa statuerint, non tamen statuisse contraria, Quod si vel maxime errassent, ob id tamen non corruere eorum authoritatem, saltem adeo, ut quilibet suo sensu contra ea niti vellet. Inferens de Centurione, et Zacheo multa, etiam de constitutionibus humanis, Caeremoniis statutis, ea omnia affirmans sancita, ad reprimenda vicia, pro qualitate & vicissitudine temporum, nec vicia, pro qualitate & vicissitudine temporum, nec posse Ecclesiam carere constitutionibus humanis. Ex fructibus cognosci arborem. Dici tamen ex legibus multa bona nata. Quod Conciliis S. Martinus, S. Nicolaus, & multi alii Sancti interfuerint. Deinde, quod ingentes motus, et tumultus incredibiles excitaturi sint libri eius. Quod libello de libertate Christiana vulgus abutatur ad exuendum iugum, ad stabiliendam inobedientiam: Longe nunc secus habere, quam cum credentium cor unum & anima fuisset una, Legibus ergo opus esse. Praeterea expendendum, quod cum bona multa scripsisset, & procul dubio bono spiritu, ut De Diiii.r Triplici Iusticia, & alia, Diabolum hoc iam per insidias occultas agere, ut omnia eius opera in perpetuum damnentur. Nam ex his quae ultimo scripserit, vere iudicaretur, quemadmodum arbor non ex flore, sed ex fructibus cognoscatur. Ibi addidit de Daemonio meridiano, & negocio per ambulante in tenebris, & sagitta volante.Tota oratio fuit exhortatoria, locis rethoricis, honestatis, utilitatis Legum, & e regione periculorum conscientiae, & salutis publicae & privatae, plena. Tum in principio, tum medio, tum calce identidem inculcans, hanc admonitionem propensissima voluntate, & clementia quadam singulari a Principibus fieri. Claudens, in Epilogo minas addit, dicens futurum, ut si in proposito perseveraret, Caesar procedat, eum ex Imperio eiecturus, commonefaciens, ut haec & reliqua cogitaret & expenderet. Respondit Doctor Martinus, Clementissimi et Illustrissimi Principes & Domini, De voluntate ista clementissima & benignissima, ex qua hace admonitio proficiscitur, ago gratias quam humilime possum. Agnosco enim me homuncionem longe viliorem esse, quam ut a tantis Principibus sim commonendus. Diiii.r Deinde libere pronunciat, Se non omnia Concilia repraehendisse, sed tantum Constantiense, ob hoc potissimum, quod verbum Dei damnavit, Quod patet in Articulo hoc Iohannis Hus ibi damnato, Ecclesia Christi est universitas praedestinatorum. Hunc Articulum damnasse Concilium Constantiense, certum est, & sic consequenter hunc Articulum fidei nostrae: Credo Ecclesiam sanctam, Catholicam. Aiebat igitur, se non recusare & vitam & sanguinem impendere, modo eo non detrudatur, ut cogatur apertum Dei verbum revocare. Nam in hoc defendendo, oportere Deo magis quam hominibus obedire. Neque se hic posse cavere Scandalum fidei, Scandalum enim duplex esse, charitatis & fidei. Charitatis, quod in moribus & vita consistit, Fidei vero seu doctrinae, quod in verbo Dei consistit, & hoc vitare se iam non posse, In sua enim potestate non esse, ut Christus non sit petra Scandali. Si oves Christi puro Evangelii pabulo pascerentur, fides Christi vere praedicaretur, essentque boni ac pii Magistratus Ecclesiastici, qui fideliter officium suum facerent, non opus esse Ecclesiam onerare humanis traditionibus &c. Se scire, Obediendum esse Magistratibus & potestatibus etiam male & inique viventibus. Scire Dv.r se, cedendum esse proprio sensui, Idque se in suis scriptis docuisse, seque obedientissime praestiturum haec omnia, modo non adigatur verbum Dei negare. Secedente Doctore Martino, Principes colloquuntur, quidnam respondendum sit homini? Revocatum igitur in Triclinium, Doctor Badensis repetivit priora, commonefaciens, ut sua scripta iuditio Caesaris & Imperii subiiceret. Respondit Doctor Martinus suppliciter, & modeste, se neque pati neque passurum, ut diceretur defugisse iudicium Caesaris, Procerum et Ordinum Imperii. Tantum enim abesse, ut eorum examen reformidet, ut vel minimis quoque accuratissime sua expendi permitteret, modo id fieret autoritate verbi divini & sacrae scripturae. Verbum autem Dei tam apertum pro se esse, ut cedere nequeat, nisi verbo Dei meliora edoctus. Scribere enim S. Augustinum, Se didicisse hunc honorem solis libris illis habere, qui Canonici vocantur, ut veros credat, Caeteris vero Doctoribus quantalibet vel sanctitate vel doctrina polleant, ita demum credere, si vera scriberent: Ad haec S. Paulum ad Thessalonicenses scripsisse, Omnia probate, quod bonum est tenete. Et ad Galatas: Etiam= Dv.v si Angelus e caelo veniat, & aliud praedicet, anathema sit, itaque ei non credendum: Ideo & se suppliciter orare, ne conscientiam suam vinculis scripturae & verbi divini alligatam, urgeant ad negandum tam clarum verbum Dei, utque se commendatum haberent, & praecipue apud Caesaream maiestatem efficerent ne cogeretur contra conscientiam in hac causa quidquam agere, Alioqui se nihil non vel obsequentissime facturum. Haec dicentem interrogavit Marchio Brandenburgensis, Ioachimus Elector, Num dixisset se non cessurum, nisi convictum sacra scriptura? Respondit Doctor Martinus, Etiam, Domine clementissime vel rationibus clarissimis, & evidentibus. Ita soluto hoc Conventu, Principibus reliquis in Curiam proficiscentibus, Treverensis Archiepiscopus Doctorem Martinum accivit in suum Triclinium, adhibito Officiali suo Iohanne Ecxio & Cochleo: Doctori Martino Luthero astabat D. Hieronymus Schurff, & Nicolaus Ambsdorsius. Ibi tum coepit Officialis argumentari ut Sophista & Canonnista, Papae causam defendens. Ex sacris literis fere semper natas fuisse haereses, ut Arrianam ex hoc Evangelii: Ioseph non congnovit coniugem suam, donec Dvi.r pareret primogenitum suum. Deinde eo progressus, ut niteretur convellere hanc propositionem, Ecclesiam catholicam esse universitatem Sanctorum, Ausus etiam ex lolio facere triticum, & ex corporum excrementis, Membra. Haec & similia ridicula & futilia ab ipso in medium prolata, Doctor Martinus, & D. Hieronymus Schurff perstrinxerunt, sobrie tamen, veluti ad rem ipsam nihil facientia, Nonnunquam interstrepens et Iohannes Cochleus, conabatur Doctori Luthero persuadere, ut ab incoepto desisteret, & deinceps prorsus a scribendo & docendo abstineret. Tandem digressi sunt. Sub vesperam eiusdem diei, Treverensis Archiepiscopus nunciavit Doctori Martino, interprete Ambsdorffio, fidem publicam a Caesare in biduum pertractam, ut interim cum eo agere posset. In hoc igitur, postridie, Doctorem Peutingerum & Doctorem Badensem ad eum venturos, imo & seipsum cum eo acturum. Feria igitur quinta, ipsa die Marci, ante Meridiem, Peutingerus & Badensis conati sunt persuadere Doctori Martino, ut simpliciter & absolute Caesarei & Imperio permitteret iudicium de scriptis suis. Dvi.v Respondit: Se omnia & facturum & passurum, si modo scripturae sanctae niterentur authoritate: Alioqui enim nihil minus commissurum. Nam Deum per Prophetam dixisse, Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Item: Maledictus qui confidit in homine. Vehementius urgentibus, respondit, Nihil minus permittendum hominum iudicio, quam verbum Dei. Ita abierunt, rogantes, ut deliberaret, meliora responsurus, A prandio se redituros. Post prandium reversi, idem quod ante Meridiem, frustra conati sunt. Oraverunt, ut saltem Concilii futuri iudicio sua submitteret. Hoc permisit Lutherus, sed hac conditione, ut decerptos ex libris suis Articulos ipsi exhiberent Concilio subiiciendos, ita tamen, ut sententiam de illis ferrent ex scripturis, & testimoniis eiusdem contrarium probarent. Illi itaque a Doctore Martino digressi, Archiepiscopo Treverensi dicunt, Martinum pollicitum esse, se sua permissurum Concilio, in Articulis nonnullis, interimque taciturum de iisdem. Quod Doctor Martinus ne quidem cogitarat, ut qui neque monitis nec comminationibus ullis induci unquam potuerit, Dvii.r ut vel negare vel hominum iudicio submittere vellet Libellos suos, quos claris & apertis Scripturis testimoniis muniisset, nisi convinceretur ex sacris literis & evidentibus rationibus se errasse. Accidit ergo singulari Dei munere, ut Trevernsis Archiepiscopus Doctorem Martinum evocaret, eum coram auditurus, Ubi cum diversum intellexisset, quam Peutingerus et Badensis dixissent, affirmavit, non magno redempturum, nisi audivisset eum: Alioqui enim se statim Caesarem aditurum fuisse, dicturumque quae retulissent Doctores. Egit vero Treverensis Archiepiscopus clementissime cum Doctore Martino, primo, remotis omnibus Arbitris, cum de Caesaris & Imperii, tum de Concilii iudicio. In quo colloquio Doctor Martinus nihil caelavit Treverensem, affirmans, parum tutum fore, tantam rem illis permittere, qui sub fide publica evocatum, novis mandatis agressi, damnassent suam sententiam, & Bullam Papae approbassent. Deinde admisso etiam Amico, petivit Treverensis Archiepiscopus a Doctore Martino remedia, quibus huic causae occurri possit, Respondit Lutherus, Dvii.v Meliora non esse remedia, quam de quibus Gamalio Act. 5. dixisset, teste S. Luca, Si ex hominibus consilium aut opus hoc est, dissolvetur, Si vero ex Deo est, dissolvere non poteritis. Hoc posse Caesarem & Imperii ordines scribere ad Pontificem Romanum, se certo scire, si hoc suum propositum ex Deo non sit, intra triennium imo biennium sponte sua periturum. Dicenti Treverensi, quid esset facturus, si decerperentur Articuli concilio submittendi? Respondit Lutherus: Modo non sint hi, quos Concilium Constantiense damnaverit. Ait Treverensis, Se vero timere, eos ipsos futuros. Atqui inquit Lutherus, de eiusmodi tacere neque possum neque volo, ut qui certus sum, iis Decretis verbum Dei damnatum, Ideo vitam & caput potius amissurus sum, quam tam clarum verbum Domini deserturus. Treverensis videns Doctorem Martinum Dei verbum iudicio hominum nequaquam submissurum, clementer eum dimisit, Rogantique ut curaret sibi commeatum clementem a Caesarea Maiestate, respondit: Se rem probe curaturum, & renunciaturum. Neque ita multo post, Officialis Treverensis, praesenti Cancellario quondam Macimiliani, a Secre= Dviii.r tis Caesaris, Doctori Martino in diversorio suo, mandato Caesaris dixit, Quia tam multipliciter a Caesarea Maiestate, Electoribus, Principibus, et Ordinibus Imperii frustra commonefactus, ad cor & unitatem noluerit redire, reliquum esse, ut Caesar (ut Advocatus fidei Catholicae) procedat. Ergo mandatum Caesaris esse, ut intra viginti unum dies hinc ad securitatem redeat, sub conductu publico, & libere ipsi servando, neque vel praedicando vel scribendo, in itinere populum commoveat. Quo audito, Doctor Martinus modestissime respondit, Sicuti Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum. Deinde addebat, Se supplicem, primum omnium, Sereniss. Caes. Maiestati, Principibus, & reliquis Imperii Ordinibus gratias agere, quam posset maximas, pro tam benigna & clementi audientia, proque conductu libero et servato et servando. Neque enim se quidquam desiderasse in eis, nisi reformationem per scripturam sanctam, a se tantopere flagitatam. Alioqui pro Caesarea Maiestate & Imperio passurus omnia, vitam & mortem, famam & infamiam, nihilque sibi prorsus reservaturum, nisi unicum verbum Domini liberum, ad confitendum & testificandum illud: Postremo, Dviii.v Caesareae Maiestati, & toti Imperio se humillime tum commendans, tum subiiciens. Postridie igitur, hoc est, feria sexta post Iubilate, die Aprilis vicesima sexta, salutatis Patronis & amicis, qui eum frequentissime convenerant, sumpto ientaculo hinc abiit, ad horam ante Meridiem decimam, comitatus & ab iis, qui huc venientem prosecuti sunt, Quem Caspar Sturm Caduceator post aliquot horas secutus, Oppenheim invenit, Prosecuturus vocali mandato Caesaris Caroli. ---------- PRAECATIO Lutheri Quotidiana & solita. Confirma Deus hoc in nobis quod operatus es, & perfice opus tuum, quod incepisti in nobis, ad gloriam tuam, Amen. --------- E.r Philippus Melanthon Ad Auditorium Scholae Vuittebergensis, Anno 1546. De obitu Lutheri. Haec Sequentia D. Philippus Melanthon hora nona ante prandium, cum convenissemus ad auscultationem Epistolae Pauli ad Romanos, publice recitavit, commemorans, se hoc ex consilio aliorum Dominorum facere, eam ob causam, ut nos admoniti de rei veritate, (quia scirent multas fabellas hinc inde de morte Lutheri vagaturas esse) figmenta illa sparsa non amplecteremur. Optimi Adolescentes, Scitis nos suscepisse enarrare Grammaticam Explicationem Epistolae ad Romanos, in qua continetur vera doctrina de Filio Dei, quam Deus singulari beneficio hoc tempore nobis per Reverendum Patrem & Praeceptorem nostrum amantissimum, Doctorem Martinum Lutherum patefecit. E.v Verum hodierno die, tam tristia huc sunt scripta, quae ita auxerunt dolorem meum, ut nesciam an possim posthac in hisce scholasticalibus pergere: Haec autem consilio aliorum Dominorum ideo volo vobis commemorare, ut sciatis, quomodo res vere se habeat, ne vel ipsi falsa de hoc casu spargatis, neve aliis fabellis hinc inde (ut solet fieri) sparsis fidem habeatis. Die Mercurii, qui fuit decimus septimus Februarii, Dominus Doctor, paulo ante coenam, coepit laborare morbo usitato, nempe, oppressione humorum, in orificio ventriculi (quo memini hic(?) quoque eum aliquoties laborare) hic Morbus post coenam recurrit, quo cum conflictaretur, petivit secessum in cubiculum proximum: Atque, ibi duas prope horas decubuit, donec dolores creserent, Et cum Doctor Ionas in eodem cubiculo una dormiret, Dominus D. Martinus eum vocavit & excitavit, Iussitque ut surgeret, & curaret, ut Paedagogus Liberorum Ambrosius ca.]lefaceret conclave, in quod cum ingressus esset. mox (sic) eo venit illustris Comes Albertus de Mansfeld. una cum coniuge, & multi alii, quorum nomina hisce literis, propter festinationem, non sunt expressa. Tandem ubi finem vitae adesse sensit, ante horam quartam sequentis 18. Febr. commendavit sese Deo hac praectione. Eii.r Mein Himlischer Vater / ewiger Barmhertziger Gott / Du hast mir deinen lieben Sohn / unsern HERREN Ihesum Christum offenbaret / den hab ich gelert / den hab ich bekandt / den liebe ich / und den ehre ich fYr meinen lieben Heylandt / und Erlsser / Welchen die Gottlosen verfolgen / schenden und schelten. / Nim meine Seele zu dir. / Inn dem redet er inn die drey mal. In manus tuas commendo Spiritum meum, redemisti me Deus veritatis. Unso hat Gott die welt geliebet x. Hic precibus aliquoties ingeminatis, a Deo in aeternam Scholam & in aeterna gaudia evocatus est, in qua fruitur consuetudine Patris, Filii, Sp. Sancti, omnium Prophetarum & Apostolorum. Ach!, Obiit Auriga & currus Israel, qui rexit Ecclesiam in hac ultima senecta mundi: Neque Eiiv. enim humana sagacitate depraehensa est doctrina de Remissione peccatorum, & de fiducia Filli Dei, Se a Deo per hunc virum patefacta, Quem etiam a Deo excitatum vidimus fuisse. Amemus igitur huius Viri memoriam, & genus Doctrinae ab ipso traditum, & simus modestiores, & consideremus ingentes calamitates, & mutationes magnas, quae hunc casum sunt secuturae. Te Fili Dei, crucifixe pro nobis & resuscitate Emanuel, oro, ut Ecclesiam tuam regas, serves, & defendas, Amen. --------- SEQUUNTUR Aliquot Disticha, De Actis Lutheri, quae simul annorum numerum, quaedam etiam diem in se compraehendunt, ut: D. Martinus natus est, Anno 1485. Quod tempus comprehensum est hoc sequenti Disticho. Natus es Isslebii divine Propheta Luthere, Relligio fulget, te Duce, Papa iacet. ANNUS MAGISTERII. 1503. Erfurdi Iuvenis titulos capit urbe Magistri, Lustra suae aetatis quatuor acta colens. ANNUS MONACHATUS. 1504. Vana superstitio corpus iuvenile cucullo Ornat, id omne tibi fraudi age Papa fuit. ANNUS QUO Witebergam venit. 1508. Mittitur Albiorin, Christo auxiliante, Lutherus, Quantus erat Vates? gloria quanta Scholae? ANNUS DOCTORATUS et quo Romae fuit. 1511. Staupicii est iussu titulos Doctores adeptus, Ut trucis Italiae venit ab urbe Lupi. ANNUS RESTAURATAE relligionis. 1517. Relligionis opus caeno extrahis, auspice Christo, Verax o dextro nixe Luthere Deo. ANNUS CONFESSIONIS CORAM Caietano Augustae, quae extat Tomo l. pagina 207. 1518. Augustae Christum profitetur in urbe Lutherus Non curans vultus praesul acerbe tuos. ANNUS DISPUTATIONIS Lipsicae. 1519. Eccius est Iusti victus virtutue Lutheri, Disputat ut Iulii Lipsiae in urbe die. ANNUS CONFESSIONIS IN Comitiis Vuormatiensib. 1521. Caesaris ante pede, proceres stetit ante potentes, Accola quae Rheni Vangio littus adit. ANNUS PATHMI. 1522. Carlstadii ob furias ad Saxona tecta recurrit, Faucibus ex saevis rursus ovesque rapit. ANNUS MATRIMONII ET Seditionis rusticorum. 1525. Seditio Agricolae ferro est restincta potenti, Foedera coniugii casta Lutherus init. ANNUS CONVENTUS Marpurgii. 1529. Marpurgi Coenae Christi ferit acriter hostes, Stabat ut a saevis cuncta Vienna Getis. ANNUS CONVENTUS Augustani. 1530. Augustae Statibus fidei confessio cunctis Proposita est, Christi gloria laeta redit. ANNUS OBITUS Lutheri. 1546. Nona bis obscuro lux februa constitit ortu, In patrio ut moreris, clare Luthere, solo. Haec Disticha mutuati sumus ex scheda quaedam, quam Ioannes Stolsius Vuittebergensis Amicus meus, M. Vuolffgango Stein dono dederat, Anno 1547. [Some poems of Johannes Pollicarius follow: a Eulogy of Luther; an Epitaph of Luther; and "On the Execrable and Abominable Papal Blindness, from which God through Luther snatched us" (In Sapphics Stanzas). Pollicarius, the self-styled Cygnaeus, Swan-like, wrote the Preface (Praefatio) in which he says he collected some poems "in praise of this our greatest Theologian" and "also added his Life, just as I found it written by our Doctor Philipp, along with the Proceedings of Worms" (aliquid Carminis congessi, in laudem huius maximi nostri Theologi. Adieci quoque Vitam eius, sicuti eam reperi perscriptam a D. Philippo nostro, una cum Actis Vuormatiensibus]. The Preface is dated 20 October 1547. Pollicarius signs it the "Priest of the Word of God at Weisenfeld (?)" (M. Ioannes Pollicarius Cygnaeus apud Vueisenfelsenses Verbi Dei Minister). [Last is a "Poem of Thanks, Because the light of truth long since extinct on earth, God again roused up in this age in Germany through Martin Luther," by Georg Fabricius (1516-1571), a poet, historian, and archaelogist, who was the rector of the FYrstenschule (Prince's School) at Meissen.]  ____________________________________________________________________________ This text was converted to ascii format by Dr. Steve Sohmer and is in the public domain. You may freely distribute, copy or print this text. Please direct any comments or suggestions to: Rev. Robert E. Smith of the Walther Library at Concordia Theological Seminary. E-mail: smithre@mail.ctsfw.edu Surface Mail: 6600 N. Clinton St., Ft. Wayne, IN 46825 USA Phone: (260) 452-2123 Fax: (260) 452-2126 ____________________________________________________________________________ ________________________________________________________ file: /pub/resources/text/wittenberg/melan: lifeb-02.txt .